John 17

Non solum quae in coena, sed etiam quae ab initio. Sed maxime quae in coena hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Haec pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Haec est pressuris consolatio et liberatio. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quae et praesentium et futurorum aedificatio. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quae fiant per tempora ordine congruo. Humilitas in passione, claritas in resurrectione coepit. Venit hora passionis, seminandae humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judaea sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et haec est clarificatio Patris, quae non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit. . etc. Ordo, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturae, et sic dedisti, Et Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et haec est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus praedicando. Opus consummabo, quia jam factum praedestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: id est, sicut tunc in praedestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit. Possunt haec omnia dici de omnibus fidelibus futuris. Et est haec clarificatio qua clarificatus Filius clarificat Patrem super terram, secundum quod est praeteritum pro futuro. AUG. Patris erant hi sicut omnia, etc., usque ad quia nondum erat homo. Ne putaretur cognitio jam facta per speciem, addit: Crediderunt vere; non eo modo quo cum dixit: Modo creditis, venit hora ut dispergamini. Sed nec adhuc tales erant, sed praenuntiat quales sint futuri accepto Spiritu, sine quo nec servaverunt sermonem quem dixerat. . Prima oratio fuit: et de his exsecutus est et conclusit in fide credentium. Jam pro eis rogat ut Pater servet eos quos ipse corpore reliquit. Non enim quia Filio dedit Pater amisit, cum Filius adhuc addat: Unigeniti Filii sunt omnia quae Patris, per hoc quod etiam Deus est ipse, etiam de Patre natus, Patri est aequalis. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturae cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre. Non debemus intelligere, quod Pater et Filius alternatim servent quasi alter post alterum. Simul enim servant Pater et Filius et Spiritus sanctus qui est unus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi ad nos descendat. Cum ita loquitur, intelligamus distinguere personas, non separare naturam. Gaudium quod supra expressit, ut sint unum sicut et [.....] haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam omnia fiunt, propter quam se esse locutum dicit in mundo. . Sicut ex gratia tua incaepta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: quod est, ego sum veritas. Graece , Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris. . Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suae quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: sicut ego, et in me. Jam non de solis apostolis, vel de caeteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit praedicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad praedicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiae. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiae Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat. . Id est, traxisti ad me, sic et ego elegi eos de mundo: alii non sunt dati ei, non sunt sui, etsi potestas sit ei omnium. Non potest non fieri quod vult Omnipotens, sed illa voluntas est hominis, de qua dicit: Matth. 26.. Cum in forma servi clarificata viderint judicantem bonum et malum, tolletur impius ne videat claritatem Dei qua Deus est, quam soli mundi corde videbunt quod erit eis vita aeterna. . Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.
Copyright information for VulgGlossa